monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p10, XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur. <<<     >>> XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus.

XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur.

1  Interea [anno 1123] Balad sahanas, id est vicecomes, Baldac, qui filiam Roduani regis Aleph uxorem habuit, et cum ea regnum eius obtinuit, multo tempore contra Christianos acriter certavit. 2  Hic nimirum antiquus bellator, dum Monbec urbem obsideret, et nihilominus damnis Christianorum inhiaret, comperit quod Balduinus rex et Ioscelinus, aliique quamplures adire Rages vellent, ibique solemnia Paschae celebrare decrevissent. 3  In ultima igitur hebdomada Quadragesimae, clam de obsidione cum XL millibus discessit, et Ioscelinum de Torvessel, ac Gualerannum de Pusacio, qui praecesserant, feria quinta Coenae Domini comprehendit. 4  Deinde in condensa olivarum silva, veluti lupus, cum suis delituit, ac ad pontem Toreis super Euphratem Balduinum regem, Sabbato Paschae, in insidiis exspectavit, ignorantem quid sodalibus quos praemiserat contigerit. 5  Capellanos siquidem et inerme vulgus versipellis explorator vidit, sed, pinguiorem praedam avide captans, impune praetergredi permisit. 6  Denique regem, cum XXXV militibus secure suos sequentem, comprehendit, ac demum omnes turmas suas, ceu rabidas tigrides, post inermes destinavit, et omnes protinus occidi praecepit. 7  Quod ita factum est. 8  Omnes enim capellani regis et inermes qui praecesserant, Sabbato Paschae, ut bidentes, necati sunt. 9  Porro Balad, tanta prosperitate elatus, exsultavit, regem, militesque vinctos in Charran duxit, et inde Carpetram, ubi diutius eos custodivit. 10  Est ibi turris maxima, opulenta et munitissima, et de praecipuis, quae in orbe tyrannos extollunt, una. 11  Ibi Balduinus rex et Ioscelinus atque Gualerannus, Pontius quoque de Gavarred, vicecomes, et Gervasius tiro, atque Guiumar Brito, filius Alanni comitis, et XXXII milites simul uno anno vincti sunt, cum XL Christianis de Armeniis et Surianis, quos iamdudum captivatos illic invenerunt. 12  Balad autem turrim et vinctos CCCL militibus ad servandum commendavit, regemque pro reddendis munitionibus, quas praecipue cupiebat, ieiuniis coerceri iussit; reliquos vero diversis officiis et quotidianis operibus sub custodia mancipavit. 13  Deinde ingentem exercitum aggregavit, et contra Christianitatem, quam sine rectore putabat, festinavit, Sardanasque castrum, quod prope Antiochiam est, diutina obsidione coarctavit; sed, fortissimo rege Sabaoth suos castrenses corroborante, obtinere nequivit. 14  Interea captivi satellitibus Ethnicis serviebant; unum pedem cippo constricti, imperantibus obsecundabant. 15  Aquam de Euphrate per unum milliarium quotidie deferebant, et alia opera, quae illis iniungebantur, hilariter faciebant. 16  Gentiles ergo eos, veluti bona iumenta, diligebant et affabiliter tractabant, ac ut bonos officiales et operarios, ne deficerent, ubertim pascebant. 17  Solus autem rex Balduinus et Ioscelinus otiabantur, sed sollicite servabantur. 18  Rex quoque, iussu Balad, dominico et feria quinta tantummodo in hebdomada manducabat; et tunc trecentos quinquaginta milites, custodientes se, pascebat. 19  Cunctis etiam consodalibus suis et captivis XL quos incarceratos invenerat, abunde victum, tam pro regali munificentia, quam pro favore custodum comparando, erogabat. 20  Dapsilitas huiusmodi multum illis contulit. 21  Ethnici enim milites eos honorifice servabant, et contra praeceptum Balad occulte regem copiosis dapibus frequenter satiabant. 22  Admiralius de Caloiambar, patruus uxoris eius, eum iuvabat, qui singulis septimanis centum bizanteos ei mittebat. 23  Gentilium versutia multoties Christianis favorabiliter applaudebat, sed canina fides eorum in aeternum pereat! Nam bis in suorum solemniis sacrorum de Christianis militibus sorte rapuerunt, ad stipitem ligatum sagittaverunt, et cum ingenti ludibrio peremerunt. 24  Hoc itaque viso, vincti vehementer contristati sunt, et magis nobiliter mori, quam miserabiliter vivere, peroptarunt. 25  Unde post unum annum Christiani viriliter animati sunt, et quodam Dominico die custodes suos, regiis dapibus copiose refectos, inebriaverunt. 26  Stertentibus autem paganis, Franci arma eorum sumpserunt, et XL Christianis de Armeniis et Surianis, qui iamdudum captivati fuerant, sibi adiunctis, omnes Turcos occiderunt, et ianitoribus necatis, totam munitionem adepti sunt. 27  In crastinum in urbem viriliter irruerunt, et multa millia paganorum ceciderunt, et sublata secum praeda, fere mensibus VIII munitissimam arcem tenuerunt. 28  Tunc Ioscelinum et Goisfredum Gracilem foras miserunt, et per eos auxilium ab omni Christianitate poposcerunt. 29  Circa haec tempora [1123-1124], Ierosolymorum regina, quae de Armeniis orta erat, centum fidissimos Armenios, Turcorum arma et habitum gestantes, ad viri sui subventionem direxit. 30  Qui Carpetram venientes, turrim intraverunt, et Turcanae locutionis, versutiaeque periti, Francis insigniter auxiliati sunt. 31  Ioscelinus et Goisfredus, dum ignotum iter carperent, et in barbara regione omnes pariter ut hostes metuerent, cuidam rustico, qui de Mesopotamia, cum uxore asello insidente, in Syriam ibat, associati sunt. 32  Illis una euntibus et confabulantibus, a rustico statim agnitus est Ioscelinus; fortissimus heros ad vocem barbari contremuit, et Ioscelinum se esse denegavit. 33  At ille: Noli, inquit, negare quod es, strenue miles. 34  Optime te ut dominum cognosco, Iosceline. 35  In domo tua tibi multoties servivi, et laetatus sum, dum licuit mihi vilioribus clientulis tuis famulari. 36  Aquam detuli, ignem accendi, et inter tuos vernulas de largitate tua victum et vestitum promerui. 37  Post aliquot annos parentes meos repetii Turcos, quos iterum relinquo ut profanos, et reposco Christianos, inter quos sat beatius degni, quam inter cognatos et compatriotas meos. 38  Infortunia tua, probe vir, audivi, et pro deiectione tua, tuorumque satis olim dolui. 39  Nunc autem vinculis absoluto, propriosque penates repetenti, fidam tibi comitatem servabo, et itineris vestri dux usque in Antiochiam ero. 40  Haec et multa his simila paganus locutus est, et Ioscelinus cum socio suo valde laetatus est. 41  Protinus pannos commutaverunt. 42  Barbarus praecedebat ut dominus, et confabulabatur cum obviantibus. 43  Christiani vero proceres, ut vilia mancipia, subsequebantur, et regem Sabaoth pro communi salute taciti deprecabantur. 44  Sarraceni quoque sexennem filiam alternatis vicibus in ulnis suis gaudentes baiulabant, et per oppida vel urbes incogniti pertransibant. 45  Nunc, quid illis qui Carpetrae agonizabant contigerit, audite. 46  In arce tres uxores Balad latebant, quas Christiani per XV dies ibidem esse non agnoverant. 47  Fatumia, regis Medorum Halis filia, pulchritudine praecellebat ac potentia, alia vero Roduani de Aleph filia, et tertia erat admiralii de Caloiambar filia. 48  Porro filia Roduani litteras scripsit, et columbam, ferentem epistolam collo alligatam, marito, cum centum millibus Sardanas obsidenti, de turre direxit, ubi omnia de captione arcis et occisione custodum et depopulatione regionis, liquido enarravit. 49  Mox Balad territus obsidionem dissolvit, et Carpetram repetere festinavit, quam, collectis undique viribus, octo mensibus obsedit. 50  Tunc Ioscelinus cum sociis suis per medias acies Balad incognitus pertransiit, atque ad proprios lares perveniens, ducem suum optime remuneravit. 51  Omnes enim sacro fonte regenerari fecit, et maritum cum coniuge magnis possessionibus ditavit. 52  Puellulam quoque, quam ignotus baiulans Ethnicas tribus deluserat, Christiano militi in coniugem cum magno honore donavit. 53  Balad Carpetram cum ingenti multitudine diu circumvallavit, et Balduinus cum suis insigniter repugnavit. 54  In arce quamplures erant aulae spatiosae ac speciosae, et praecipuis camerae muris interclusae, ubi erant ingentes thesauri, copia scilicet auri et argenti, lapides pretiosi, purpura et sericum, et omnium copia divitiarum. 55  Rivus etiam abundans de Euphrate illic oriebatur, qui subterraneo canali mirabili arte conducebatur, et omnibus inclusis ad usus necessarios ubertim famulabatur. 56  Subsidium vero panis et vini, carniumque recentium, seu rancidarum, mille militibus usque ad decem annos sufficiebat. 57  Unde animositas Francorum reditum Ioscelini cum auxilio Christianorum praestolari fiducialiter poterat. 58  Anxius igitur Balad Balduinum regem per excellentes legatos saepe rogavit, multa spopondit, nonnunquam vero cum exprobratione severa redarguit. 59  Turpe, inquit, facinus, o rex, perpetras, unde nunc et in futuris generationibus tua despicabilior erit probitas. 60  Proh pudor! nobiles matronas crudeliter affligis, et indecenter opprimis; quod nec regiae magnificentiae, nec Christianae religioni congruit. 61  Uxores meas inermes, nec te unquam in aliquo laedentes, quare veluti captivas in carcere vinctas retines? Reginas de regio sanguine ortas cur quasi fures seu proditores vinculis coarctas? Maximum dedecus est genti tuae quod perpetras, et religioni tuae per cuncta saecula exsecrabile nefas. 62  Obsecro, ferreum pectus tuum emolli, meaeque compatere senectuti, femineaeque parce fragilitati. 63  Coniuges meas mihi redde, quaeso, et securitatem sub iureiurando tibi, tuisque dabo, ut nullas usque ad unum annum molestias inferam vobis, donec Goscelinus redeat legatus vester, quem emisistis, et auxilium adducat quo indigetis. 64  Interea, si dulce mihi, quod opto, coniugium restitueritis, hinc digressurus exercebo meae negotia regionis, et vos pacem meam ad statutum usque terminum habebitis. 65  Liberum per totam provinciam meam mercatum habetote, et de ingenti thesauro meo, quem forte nacti estis, quidquid vultis, libere passim emitote. 66  Haec Gazis et Bursethinus, aliique illustres mandata detulerunt, et facundis persuasionibus regem regi acquiescere cohortati sunt. 67  Balduinus rex omnes, qui in arce tenebantur, convocavit, et mandata Balad enucleavit, consiliumque commune investigavit. 68  Cumque diversi diversa sentirent et in re dubia diffinitam sententiam proferre dubitarent, Fatumia regina: Haesitantes, inquit, vos video, strenuissimi viri, quid respondeatis allegationibus domini mei. 69  Nunc, quaeso, ne dedignemini audire me. 70  Omnia mandata domini mei floccipendite, quia nihil veri habent. 71  Falsa sunt omnia quae promittit, et ita vos seducere satagit. 72  Quandiu arcem istam, quae inexpugnabilis est, tenueritis, et me, comparesque meas vobiscum servaveritis, procul dubio vos ipse timebit, nec assultum vobis inferre aliquatenus audebit. 73  Callide enim secum considerat, et in synagogis suis cum familiaribus asseclis saepe retractat quod, si per occasionem molestiae vobis illatae nos occideritis, nunquam ulterius vacabit a bellis. 74  Omnis nimirum parentela nostra, quae maximam partem Orientis possidet, contra eum usque ad mortem insurget. 75  Auxilium ergo de coelis et a fidelibus amicis fiducialiter exspectate, et lethiferas tergiversationes versipellis inimici prudenter praecavete. 76  Superiores estis, et insurgentes iaculis et lapidibus repellere potestis. 77  Quid deest vobis, si magnanimitatem habetis? Abundant vobis arma cum victu copioso. 78  Habetis panem et aquam et vinum et carnem in inexpugnabili munimento. 79  Decennem Troiae obsidionem recolite, et miros heroum eventus, quos histriones vestri quotidie concrepant, recensete, et inde vires resumite, animosque corroborate. 80  More Gallorum fortiter certate, et usque ad victoriam perseverate, ne turpis cantilena de vobis cantetur in orbe. 81  Hactenus per totum orbem Occidentalium personuit probitatis laus gloriosa, famaque Francorum penetravit Persica regna. 82  Vobiscum claudi non piget nobis, quod rex Balad ad improperium reputat vobis. 83  Libentius hanc patimur clausuram, quam daemonicam cum idololatris observare culturam. 84  Benignos enim mores vestros amplectimur, fideique vestrae et religioni congratulamur, optantes, si, Divinitate favente, hinc sospites vobiscum evadere poterimus, profecto sacramentis Christianorum imbui coelestibus.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER UNDECIMUS., , XII. Buamundus, adiuvantibus Roberto de Monteforti et plurimis aliis baronibus expeditionem in imperatorem Constantinopolitanum suscipit. Mors Marci Buamundi. Antiochia a Balduino contra Sarracenos defenditur. <<<     >>> XIV. Singularis Balduini et quorumdam aliorum militum casus.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p10, XIII. Balduinus rex a Sarracenis comprehenditur.'